2 qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecumque vidit.
3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiae hujus, et servat ea, quae in ea scripta sunt: tempus enim prope est.
4 Joannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt:
5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
6 et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam: amen.
8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
9 Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu: fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu:
10 fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae,
11 dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae.
12 Et conversus sum ut viderem vocem, quae loquebatur mecum: et conversus vidi septem candelabra aurea:
13 et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea:
14 caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis:
15 et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum:
16 et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat: et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.
17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus,
18 et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum: et habeo claves mortis, et inferni.
19 Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec.
20 Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiae sunt.