ionbible.com

Colossenses 4


1 Domini, quod justum est et aequum, servis praestate: scientes quod et vos Dominum habetis in caelo.

Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:

orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),

ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.

In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.

Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:

quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra,

cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.

10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum:

11 et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.

12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.

13 Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et qui Hierapoli.

14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.

15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham, et quae in domo ejus est, ecclesiam.

16 Et cum lecta fuerit apud vos epistola haec, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quae Laodicensium est, vos legatis.

17 Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.

18 Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.