2 Vocavitque Moyses omnem Israel, et dixit ad eos: Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra AEgypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universaeque terrae illius,
3 tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia,
4 et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quae possunt audire, usque in praesentem diem.
5 Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt.
6 Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester.
7 Et venistis ad hunc locum: egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos,
8 et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiae tribui Manasse.
9 Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quae facitis.
10 Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israel,
11 liberi et uxores vestrae, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum caesoribus, et his qui comportant aquas:
12 ut transeas in foedere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum:
13 ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.
14 Nec vobis solis ego hoc foedus ferio, et haec juramenta confirmo,
15 sed cunctis praesentibus et absentibus.
16 Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra AEgypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes
17 vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant.
18 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.
19 Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem,
20 et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen ejus sub caelo,
21 et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, juxta maledictiones, quae in libro legis hujus ac foederis continentur.
22 Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,
23 sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrhae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.
24 Et dicent omnes gentes: Quare sic fecit Dominus terrae huic? quae est haec ira furoris ejus immensa?
25 Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra AEgypti:
26 et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi:
27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt:
28 et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur.
29 Abscondita, Domino Deo nostro; quae manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.