2 Tunc dixit David: Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in aeternum.
3 Congregavitque universum Israel in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem praeparaverat ei:
4 necnon et filios Aaron, et Levitas.
5 De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti.
6 De filiis Merari, Asaia princeps: et fratres ejus ducenti viginti.
7 De filiis Gersom, Joel princeps: et fratres ejus centum triginta.
8 De filiis Elisaphan, Semeias princeps: et fratres ejus ducenti.
9 De filiis Hebron, Eliel princeps: et fratres ejus octoginta.
10 De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres ejus centum duodecim.
11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joel, Semeiam, Eliel, et Aminadab:
12 et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum qui ei praeparatus est:
13 ne ut a principio, quia non eratis praesentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.
14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israel.
15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.
16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus laetitiae.
17 Constitueruntque Levitas: Heman filium Joel, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiae: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiae.
18 Et cum eis fratres eorum: in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores.
19 Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis aeneis concrepantes.
20 Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.
21 Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.
22 Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiae praeerat, ad praecinendam melodiam: erat quippe valde sapiens.
23 Et Barachias, et Elcana, janitores arcae.
24 Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanael, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Jehias erant janitores arcae.
25 Igitur David, et omnes majores natu Israel, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.
26 Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.
27 Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitae qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiae inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo.
28 Universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in jubilo, et sonitu buccinae, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.
29 Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.