2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie:
3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.
5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:
7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret:
9 cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri.
10 Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
11 Ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen.
12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
13 Salutat vos ecclesia quae est in Babylone coelecta, et Marcus filius meus.
14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.