ionbible.com

II Samuelis 1


1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.

In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.

Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi.

Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex praelio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.

Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus?

Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei,

et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:

dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum.

Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est.

10 Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.

11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,

12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israel, eo quod corruissent gladio.

13 Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenae Amalecitae ego sum.

14 Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?

15 Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.

16 Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.

17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus

18 (et praecepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: Considera, Israel, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati.

19 Inclyti Israel super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes?

20 Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte laetentur filiae Philisthiim; ne exultent filiae incircumcisorum.

21 Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.

22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathae numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.

23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.

24 Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro.

25 Quomodo ceciderunt fortes in praelio? Jonathas in excelsis tuis occisus est?

26 Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.

27 Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?