ionbible.com

II Timotheum 2


1 Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu:

et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.

Labora sicut bonus miles Christi Jesu.

Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus: ut ei placeat, cui se probavit.

Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.

Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.

Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,

in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.

10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria caelesti.

11 Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus:

12 si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:

13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.

14 Haec commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.

15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

16 Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:

17 et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus et Philetus,

18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.

19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.

20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam.

21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.

22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.

23 Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita: sciens quia generant lites.

24 Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,

25 cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem,

26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.