ionbible.com

Iosue 6


1 Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi.

Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros.

Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.

Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilaeo, et praecedant arcam foederis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.

Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.

Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam foederis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilaeorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.

Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, praecedentes arcam Domini.

Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam foederis Domini,

omnisque praecederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.

10 Praeceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini.

11 Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.

12 Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,

13 et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilaeo usus est: praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.

14 Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.

15 Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.

16 Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israel: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem.

17 Sitque civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus.

18 Vos autem cavete ne de his, quae praecepta sunt, quippiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur.

19 Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.

20 Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem,

21 et interfecerunt omnia quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.

22 Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quae illius sunt, sicut illi juramento firmastis.

23 Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt.

24 Urbem autem, et omnia quae erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis aeneis, ac ferro, quae in aerarium Domini consecrarunt.

25 Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quae habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israel, usque in praesentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens:

26 Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus.

27 Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.