2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
3 Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.
4 Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant.
5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
6 Exeuntes autem pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilaea et Judaea secuta est eum,
8 et ab Jerosolymis, et ab Idumaea, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum.
9 Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum:
10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes:
12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.
13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum.
14 Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos praedicare.
15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi daemonia.
16 Et imposuit Simoni nomen Petrus:
17 et Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui:
18 et Andream, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Jacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum,
19 et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.
20 Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.
22 Et scribae, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum ejicit daemonia.
23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere?
24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.
28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint:
29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti.
30 Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.
31 Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te.
33 Et respondens eis, ait: Quae est mater mea et fratres mei?
34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei.
35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.