ionbible.com

Matthaeus 11


1 Et factum est, cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum.

Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,

ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?

Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis, et vidistis.

Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:

et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.

Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?

Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.

10 Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.

11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno caelorum, major est illo.

12 A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

13 Omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt:

14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.

15 Qui habet aures audiendi, audiat.

16 Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coaequalibus

17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.

18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet.

19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.

20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam:

21 Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.

22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.

23 Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.

24 Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.

25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.

27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.

29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.

30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.