ionbible.com

Philippenses 3


1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.

Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.

Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,

quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,

circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus,

secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.

Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta.

Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,

et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Jesu: quae ex Deo est justitia in fide,

10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus:

11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis:

12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.

13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora, extendens meipsum,

14 ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu.

15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.

16 Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.

17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.

18 Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:

19 quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.

20 Nostra autem conversatio in caelis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,

21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.