ionbible.com

Daniel 3


1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciae Babylonis.

Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex.

Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor rex:

et praeco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis:

in hora qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.

Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.

Post haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.

Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Judaeos:

dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex, in aeternum vive!

10 tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream:

11 si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.

12 Sunt ergo viri Judaei, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.

13 Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, praecepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis.

14 Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis?

15 nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea?

16 Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi.

17 Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.

18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.

19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago: et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.

20 Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.

21 Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis:

22 nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis: porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.

23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.

24 Et ambulabant in medio flammae, laudantes Deum, et benedicentes Domino.

25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:

26 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in saecula:

27 quia justus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia judicia tua vera.

28 Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem: quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra.

29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus:

30 et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset.

31 Omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa quae fecisti nobis, in vero judicio fecisti;

32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram.

33 Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.

34 Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum:

35 neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israel, sanctum tuum,

36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam quae est in littore maris;

37 quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.

38 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,

39 ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.

40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.

41 Et nunc sequimur te in toto corde; et timemus te, et quaerimus faciem tuam.

42 Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae.

43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine;

44 et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala: confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:

45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.

46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,

47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem:

48 et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldaeis.

49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,

50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit.

51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:

52 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula. Et benedictum nomen gloriae tuae sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis.

53 Benedictus es in templo sancto gloriae tuae: et superlaudabilis, et supergloriosus in saecula.

54 Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in saecula.

55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in saecula.

56 Benedictus es in firmamento caeli: et laudabilis et gloriosus in saecula.

57 Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

58 Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

59 Benedicite, caeli, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

60 Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

61 Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

62 Benedicite, sol et luna, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

63 Benedicite, stellae caeli, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

64 Benedicite, omnis imber et ros, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

65 Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

66 Benedicite, ignis et aestus, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

67 Benedicite, frigus et aestus, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

68 Benedicite, rores et pruina, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

69 Benedicite, gelu et frigus, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

70 Benedicite, glacies et nives, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

71 Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in saecula.

72 Benedicite, lux et tenebrae, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

73 Benedicite, fulgura et nubes, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

74 Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula.

75 Benedicite, montes et colles, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

76 Benedicite, universa germinantia in terra, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

77 Benedicite, fontes, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

78 Benedicite, maria et flumina, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

79 Benedicite, cete, et omnia quae moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

80 Benedicite, omnes volucres caeli, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

81 Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

82 Benedicite, filii hominum, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

83 Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula.

84 Benedicite, sacerdotes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

85 Benedicite, servi Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

86 Benedicite, spiritus et animae justorum, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

87 Benedicite, sancti et humiles corde, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

88 Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula: quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis: et liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos.

89 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.

90 Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia saecula misericordia ejus.

91 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere, rex.

92 Respondit, et ait: Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.

93 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.

94 Et congregati satrapae, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.

95 Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago: qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.

96 A me ergo positum est hoc decretum: ut omnis populus, tribus, et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur: neque enim est alius deus, qui possit ita salvare.

97 Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.

98 Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.

99 Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare

100 signa ejus, quia magna sunt: et mirabilia ejus, quia fortia: et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.