2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo,
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
5 Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suae,
6 in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus,
8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia:
9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt, in ipso;
11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae:
12 ut simus in laudem gloriae ejus nos, qui ante speravimus in Christo;
13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
14 qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:
17 ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus,
18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis,
19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis ejus,
20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus:
21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro.
22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
23 quae est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.