2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae,
3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri:
4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
6 et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Jesu:
7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, in bonitate super nos in Christo Jesu.
8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:
9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.
10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.
11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne, manu facta:
12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua,
15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem:
16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.
18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
19 Ergo jam non estis hospites, et advenae: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,
20 superaedificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu:
21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.