ionbible.com

Ezechiel 46


1 Haec dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.

Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et adorabit super limen portae, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam.

Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino.

Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,

et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.

Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur, et per eamdem viam exeat.

Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae: porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae aquilonis. Non revertetur per viam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.

10 Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur.

11 Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.

13 Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud.

14 Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similae: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.

15 Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.

16 Haec dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, haereditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam haereditarie.

17 Si autem dederit legatum de haereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: haereditas autem ejus filiis ejus erit.

18 Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.

19 Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quae respiciebant ad aquilonem: et erat ibi locus vergens ad occidentem.

20 Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.

21 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.

22 In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensurae unius quatuor erant.

23 Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola: et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum.

24 Et dixit ad me: Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.