2 Et tu, fili hominis, nonne judicas, nonne judicas civitatem sanguinum?
3 Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus: et quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.
4 In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris.
5 Quae juxta sunt, et quae procul a te, triumphabunt de te, sordida, nobilis, grandis interitu.
6 Ecce principes Israel singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem.
7 Patrem et matrem contumeliis affecerunt: in te advenam calumniati sunt in medio tui: pupillum et viduam contristaverunt apud te.
8 Sanctuaria mea sprevisti, et sabbata mea polluisti.
9 Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te: scelus operati sunt in medio tui.
10 Verecundiora patris discooperuerunt in te; immunditiam menstruatae humiliaverunt in te:
11 et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie: frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
12 Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus.
13 Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui.
14 Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae, in diebus quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum, et faciam.
15 Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te.
16 Et possidebo te in conspectu gentium: et scies quia ego Dominus.
17 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
18 Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam: omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt.
19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem,
20 congregatione argenti, et aeris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea: et requiescam, et conflabo vos.
21 Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus.
22 Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus: et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos.
23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
24 Fili hominis, dic ei: Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris.
25 Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque praedam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.
26 Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
27 Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.
28 Prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Haec dicit Dominus Deus: cum Dominus non sit locutus.
29 Populi terrae calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio.
30 Et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni.
31 Et effudi super eos indignationem meam; in igne irae meae consumpsi eos: viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus.