2 Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in AEgypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est.
3 Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel: et locuti sunt ad Roboam, dicentes:
4 Pater tuus durissimo jugo nos pressit: tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.
5 Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
6 iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii ut respondeam populo?
7 Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
8 At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
9 Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus?
10 At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
11 Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus.
12 Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis.
13 Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum:
14 locutusque est juxta juvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus.
15 Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.
16 Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israel; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua.
17 Super filios autem Israel qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
18 Misitque rex Roboam Aduram, qui praeerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.
19 Recessitque Israel a domo David, usque ad diem hanc.