ionbible.com

II Paralipomenon 6


1 Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine:

ego autem aedificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.

Et convertit rex faciem suam, et benedixit universae multitudini Israel (nam omnis turba stabat intenta), et ait:

Benedictus Dominus Deus Israel, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens:

A die qua eduxi populum meum de terra AEgypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel ut aedificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israel:

sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israel.

Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israel,

dixit Dominus ad eum: Quia haec fuit voluntas tua, ut aedificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem:

sed non tu aedificabis domum: verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum nomini meo.

10 Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus: et aedificavi domum nomini Domini Dei Israel.

11 Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israel.

12 Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universae multitudinis Israel, et extendit manus suas.

13 Siquidem fecerat Salomon basim aeneam, et posuerat eam in medio basilicae, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in caelum levatis,

14 ait: Domine Deus Israel, non est similis tui deus in caelo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo:

15 qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei: et quae ore promiseras, opere complesti, sicut et praesens tempus probat.

16 Nunc ergo Domine Deus Israel, imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.

17 Et nunc Domine Deus Israel, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David.

18 Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si caelum et caeli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam aedificavi?

19 Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te:

20 ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum,

21 et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israel. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de caelis, et propitiare.

22 Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista:

23 tu audies de caelo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.

24 Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint poenitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto,

25 tu exaudies de caelo: et propitiare peccato populi tui Israel, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum.

26 Si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris,

27 exaudi de caelo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israel, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur: et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum.

28 Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, aerugo, et aurugo, et locusta, et bruchus: et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit:

29 si quis de populo tuo Israel fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,

30 tu exaudies de caelo, de sublimi scilicet habitaculo tuo: et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum):

31 ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris.

32 Externum quoque, qui non est de populo tuo Israel, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto,

33 tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terrae nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israel, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi.

34 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas haec est, quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo,

35 tu exaudies de caelo preces eorum, et obsecrationem: et ulciscaris.

36 Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quae juxta est,

37 et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint poenitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae, dicentes: Peccavimus: inique fecimus, injuste egimus:

38 et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo:

39 tu exaudies de caelo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum: et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori:

40 tu es enim Deus meus: aperiantur, quaeso, oculi tui, et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto.

41 Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis.

42 Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui.