2 Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae:
3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
4 surgit a coena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se.
5 Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus.
6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?
7 Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.
8 Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.
9 Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
10 Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.
12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.
14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
16 Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum.
17 Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea.
18 Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
19 Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.
20 Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
21 Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.
23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit?
25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est?
26 Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariotae.
27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.
28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.
30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
31 Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.
33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me; et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.
34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
36 Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea.
37 Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.
38 Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.