2 et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur?
3 Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo.
4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:
5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.
6 Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,
7 et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
9 Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum.
10 Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?
11 Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video.
12 Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.
13 Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.
14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
15 Iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
16 Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Et schisma erat inter eos.
17 Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.
18 Non crediderunt ergo Judaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat:
19 et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? quomodo ergo nunc videt?
20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est:
21 quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur.
22 Haec dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judaeos: jam enim conspiraverunt Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
23 Propterea parentes ejus dixerunt: Quia aetatem habet, ipsum interrogate.
24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.
25 Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia caecus cum essem, modo video.
26 Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos?
27 Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?
28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.
29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit.
30 Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:
31 scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
32 A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati.
33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
34 Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.
35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
36 Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?
37 Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
38 At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
39 Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.
40 Et audierunt quidam ex pharisaeis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus?
41 Dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.