1 Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.

2 Derelictae civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.

3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco; et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum.

4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.

5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget; et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim.

6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israel.

7 In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israel respicient;

8 et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus ejus; et quae operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra.

9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israel; et eris deserta.

10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis;

11 in die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit; ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter.

12 Vae multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.

13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.

14 In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.