ionbible.com

Titum 2


1 Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam:

senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:

anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:

ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,

prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.

Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.

In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,

verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.

Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,

10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.

11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,

12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo,

13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi:

14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

15 Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.