2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
5 non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum:
7 ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae.
8 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona, et utilia hominibus.
9 Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanae.
10 Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita:
11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit.
14 Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.
15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.