2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim praeceperat eis imperator: solus Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum.
3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: Cur praeter ceteros non observas mandatum regis?
4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Judaeum.
5 Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochaeus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,
6 et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judaeae; magisque voluit omnem Judaeorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
7 Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quae hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judaeorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar.
8 Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et caeremoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.
9 Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae.
10 Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judaeorum,
11 dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit; de populo age quod tibi placet.
12 Vocatique sunt scribae regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litterae signatae ipsius annulo
13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Judaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar; et bona eorum diriperent.
14 Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent, et pararent se ad praedictam diem.
15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judaeis, qui in urbe erant, flentibus.