2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus.
3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus,
5 cum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, natus est Isaac.
6 Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
7 Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni?
8 Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
9 Cumque vidisset Sara filium Agar AEgyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac.
11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
12 Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quae ibi erant.
16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de caelo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.
19 Aperuitque oculos ejus Deus: quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
20 Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra AEgypti.
22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis.
23 Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena.
24 Dixitque Abraham: Ego jurabo.
25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerunt servi ejus.
26 Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie.
27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo foedus.
28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
29 Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?
30 At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit.
32 Et inierunt foedus pro puteo juramenti.
33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni.
34 Et fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis.