2 Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis praeerat, alter pistoribus),
3 misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph.
4 At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.
5 Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi:
6 ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes,
7 sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra?
8 Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis.
9 Narravit prior, praepositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem,
10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere:
11 calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
12 Respondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt:
13 post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.
14 Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere:
15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum, et hic innocens in lacum missus sum.
16 Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinae haberem super caput meum:
17 et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
18 Respondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt:
19 post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
20 Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.
21 Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum:
22 alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.
23 Et tamen succedentibus prosperis, praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui.