2 Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum,
3 si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et poeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum.
4 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis,
5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos, de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis:
6 dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae.
7 Et audierunt sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba haec in domo Domini.
8 Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, dicens: Morte moriatur.
9 Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini.
10 Et audierunt principes Juda verba haec, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portae domus Domini novae.
11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.
12 Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quae audistis.
13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et poenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos.
14 Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris.
15 Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec.
16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos.
17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terrae, et dixerunt ad omnem coetum populi, loquentes:
18 Michaeas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiae regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum.
19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et poenituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.
20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiae.
21 Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba haec, et quaesivit rex interficere eum: et audivit Urias, et timuit, fugitque, et ingressus est AEgyptum.
22 Et misit rex Joakim viros in AEgyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo, in AEgyptum,
23 et eduxerunt Uriam de AEgypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis.
24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.