ionbible.com

Ieremias 36


1 Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens:

Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversum Israel et Judam, et adversum omnes gentes, a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiae usque ad diem hanc:

si forte, audiente domo Juda universa mala quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum.

Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriae: et scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri:

et praecepit Jeremias Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini.

Ingredere ergo tu, et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii: insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis, leges eis,

si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima: quoniam magnus furor et indignatio est quam locutus est Dominus adversus populum hunc.

Et fecit Baruch filius Neriae juxta omnia quae praeceperat ei Jeremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini.

Factum est autem in anno quinto Joakim filii Josiae regis Juda, in mense nono: praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem, et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Juda in Jerusalem.

10 Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiae in domo Domini, in gazophylacio Gamariae filii Saphan scribae, in vestibulo superiori, in introitu portae novae domus Domini, audiente omni populo.

11 Cumque audisset Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro,

12 descendit in domum regis, ad gazophylacium scribae, et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba, et Dalaias filius Semeiae, et Elnathan filius Achobor, et Gamarias filius Saphan, et Sedecias filius Hananiae, et universi principes:

13 et nuntiavit eis Michaeas omnia verba quae audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi.

14 Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi, dicentes: Volumen ex quo legisti, audiente populo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua, et venit ad eos:

15 et dixerunt ad eum: Sede, et lege haec in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum.

16 Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, et dixerunt ad Baruch: Nuntiare debemus regi omnes sermones istos.

17 Et interrogaverunt eum, dicentes: Indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus.

18 Dixit autem eis Baruch: Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento.

19 Et dixerunt principes ad Baruch: Vade, et abscondere, tu et Jeremias, et nemo sciat ubi sitis.

20 Et ingressi sunt ad regem in atrium: porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisamae scribae, et nuntiaverunt, audiente rege, omnes sermones.

21 Misitque rex Judi ut sumeret volumen: qui tollens illud de gazophylacio Elisamae scribae, legit, audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem.

22 Rex autem sedebat in domo hiemali, in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis.

23 Cumque legisset Judi tres pagellas vel quatuor, scidit illud scalpello scribae, et projecit in ignem qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula.

24 Et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua, rex et omnes servi ejus qui audierunt universos sermones istos.

25 Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt regi, ne combureret librum: et non audivit eos.

26 Et praecepit rex Jeremiel filio Amelech, et Saraiae filio Ezriel, et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam, et Jeremiam prophetam: abscondit autem eos Dominus.

27 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, postquam combusserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Jeremiae, dicens:

28 Rursum tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in primo volumine, quod combussit Joakim rex Juda.

29 Et ad Joakim regem Juda dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud, dicens: Quare scripsisti in eo annuntians: Festinus veniet rex Babylonis, et vastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa hominem et jumentum?

30 Propterea haec dicit Dominus contra Joakim regem Juda: Non erit ex eo qui sedeat super solium David: et cadaver ejus projicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem.

31 Et visitabo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos ejus, iniquitates suas: et adducam super eos, et super habitatores Jerusalem, et super viros Juda, omne malum quod locutus sum ad eos, et non audierunt.

32 Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriae scribae: qui scripsit in eo ex ore Jeremiae omnes sermones libri quem combusserat Joakim rex Juda igni: et insuper additi sunt sermones multo plures quam antea fuerant.