2 Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut foenerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet.
3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.
4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae.
5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum.
6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.
7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde;
8 cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae.
9 Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam.
10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introeunte.
11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia laetitia, translatum est gaudium terrae.
12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
13 Quia haec erunt in medio terrae in medio populorum, quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.
14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israel.
16 A finibus terrae laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi! praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt.
17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae.
18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae.
19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra;
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
21 Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram;
22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.