ionbible.com

Isaias 1


1 Visio Isaiae, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, et Ezechiae, regum Juda.

Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.

Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.

Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! dereliquerunt Dominum; blasphemaverunt Sanctum Israel; abalienati sunt retrorsum.

Super quo percutiam vos ultra, addentes praevaricationem? omne caput languidum, et omne cor moerens.

A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.

Terra vestra deserta; civitates vestrae succensae igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.

Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quae vastatur.

Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.

10 Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae.

11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui.

12 Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?

13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt coetus vestri.

14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens.

15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.

16 Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,

17 discite benefacere; quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.

18 Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.

19 Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comeditis.

20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.

21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.

22 Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mistum est aqua.

23 Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.

24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.

25 Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.

26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis.

27 Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia.

28 Et conteret scelestos, et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.

29 Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis,

30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.

31 Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.