2 Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
3 Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus.
4 Sperastis in Domino in saeculis aeternis; in Domino Deo forti in perpetuum.
5 Quia incurvabit habitantes in excelso; civitatem sublimem humiliabit: humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.
6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
7 Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
8 Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae.
9 Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.
10 Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
11 Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret.
12 Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis.
13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui.
14 Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.
15 Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terrae.
16 Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
17 Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
18 Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra; ideo non ceciderunt habitatores terrae.
19 Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.