2 Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
4 Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
5 Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.
6 Ero quasi ros; Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.
7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.
8 Convertentur sedentes in umbra ejus; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea; memoriale ejus sicut vinum Libani.
9 Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est.
10 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet haec? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.