ionbible.com

Osee 6


1 In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum,

quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos.

Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae.

Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.

Propter hoc dolavi in prophetis; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur.

Quia misericordiam volui, et non sacrificium; et scientiam Dei plus quam holocausta.

Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi praevaricati sunt in me.

Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.

Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt.

10 In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel.

11 Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.