ionbible.com

Proverbia 13


1 Filius sapiens doctrina patris; qui autem illusor est non audit cum arguitur.

De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem praevaricatorum iniqua.

Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.

Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.

Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.

Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.

Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

Lux justorum laetificat: lucerna autem impiorum extinguetur.

10 Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.

11 Substantia festinata minuetur; quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.

12 Spes quae differtur affligit animam; lignum vitae desiderium veniens.

13 Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. Animae dolosae errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur.

14 Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis.

15 Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.

16 Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam.

17 Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas.

18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.

19 Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.

20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.

21 Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.

22 Bonus reliquit haeredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.

23 Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.

24 Qui parcit virgae odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.

25 Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.