2 Propter peccata terrae multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quae dicuntur, vita ducis longior erit.
3 Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.
4 Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.
5 Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.
6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.
7 Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
8 Qui coacervat divitias usuris et foenore, liberali in pauperes congregat eas.
9 Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
11 Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum.
12 In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinae hominum.
13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
14 Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est durae corruet in malum.
15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
17 Hominem qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
18 Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel.
19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.
20 Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit.
24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidae est.
25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur.
26 Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27 Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.