2 Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus.
3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
4 Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae.
5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
6 Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animae ejus.
8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animae autem effeminatorum esurient.
9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
10 Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam.
16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.
18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
21 Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.