ionbible.com

Canticum 1


1 [Sponsa.] Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino,

2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulae dilexerunt te.

3 [Chorus Adolescentularum.] Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.

4 [Sponsa.] Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.

6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

7 [Sponsus.] Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum.

8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

9 Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis; collum tuum sicut monilia.

10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.

11 [Sponsa.] Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

12 Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.

13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.

14 [Sponsus.] Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum.

15 [Sponsa.] Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus.

16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.