ionbible.com

Canticum 2


1 Ego flos campi, et lilium convallium.

2 [Sponsus.] Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

3 [Sponsa.] Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

4 Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.

5 Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

6 Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

7 [Sponsus.] Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

8 [Sponsa.] Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.

9 Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

10 En dilectus meus loquitur mihi. [Sponsus.] Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:

11 jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit.

12 Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;

13 ficus protulit grossos suos; vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:

14 columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

15 [Sponsa.] Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.

16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,

17 donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bether.