ionbible.com

Canticum 7


1 [Sponsa.] Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? [Chorus.] Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Juncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis.

2 Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.

3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae.

4 Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.

5 Caput tuum ut Carmelus; et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.

6 [Sponsus.] Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis!

7 Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris.

8 Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum.

9 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

10 [Sponsa.] Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.

12 Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea.

13 Mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.