2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meae: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
3 Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
4 [Sponsus.] Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
5 [Chorus.] Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? [Sponsus.] Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
6 [Sponsa.] Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
7 Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
8 [Chorus Fratrum.] Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est?
9 Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
10 [Sponsa.] Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
11 [Chorus Fratrum.] Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
12 [Sponsa.] Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
13 [Sponsus.] Quae habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam.
14 [Sponsa.] Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum.