ionbible.com

Exodus 1


1 Haec sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in AEgyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt:

Ruben, Simeon, Levi, Judas,

Issachar, Zabulon et Benjamin,

Dan et Nephthali, Gad et Aser.

Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta: Joseph autem in AEgypto erat.

Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.

Surrexit interea rex novus super AEgyptum, qui ignorabat Joseph.

Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est.

10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:

13 oderantque filios Israel AEgyptii, et affligebant illudentes eis,

14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.

15 Dixit autem rex AEgypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

16 praecipiens eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.

17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta praeceptum regis AEgypti, sed conservabant mares.

18 Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?

19 Quae responderunt: Non sunt Hebreae sicut aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.

21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.

22 Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate.