2 Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.
4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
6 Non declinabis in judicium pauperis.
7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium.
8 Nec accipies munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba justorum.
9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra AEgypti.
10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus:
11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.
12 Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae, et advena.
13 Omnia quae dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.
14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de AEgypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.
16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
18 Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps solemnitatis meae usque mane.
19 Primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.
20 Ecce ego mittam angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.
21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
23 Praecedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque, et Hevaeum, et Jebusaeum, quos ego conteram.
24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
26 Non erit infoecunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.
27 Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:
28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, antequam introeas.
29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae.
30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.
31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terrae, et ejiciam eos de conspectu vestro.
32 Non inibis cum eis foedus, nec cum diis eorum.
33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.