2 cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis aeneis.
3 Et in usus ejus paravit ex aere vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.
4 Craticulamque ejus in modum retis fecit aeneam, et subter eam in altaris medio arulam,
5 fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum:
6 quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis aeneis:
7 induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum.
8 Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi.
9 Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,
10 columnae aeneae viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.
11 AEque ad septentrionalem plagam tentoria columnae, basesque et capita columnarum ejusdem mensurae, et operis ac metalli, erant.
12 In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis aeneae, et capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.
13 Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria:
14 e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus:
15 et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim aeque cubitorum erant tentoria, columnaeque tres, et bases totidem.
16 Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.
17 Bases columnarum fuere aeneae, capita autem earum cum cunctis caelaturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.
18 Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
19 Columnae autem in ingressu fuere quatuor cum basibus aeneis, capitaque earum et caelaturae argenteae.
20 Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.
21 Haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quae enumerata sunt juxta praeceptum Moysi in caeremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis:
22 quae Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat,
23 juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso.
24 Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
25 Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum.
26 Fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet.
27 Centum bases factae sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.
28 De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento.
29 AEris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,
30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare aeneum cum craticula sua, omniaque vasa quae ad usum ejus pertinent,
31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.