2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus
3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis.
4 Pepigique foedus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.
5 Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo AEgyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei.
6 Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo AEgyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo AEgyptiorum,
8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob: daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.
9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem AEgypti, ut dimittat filios Israel de terra sua.
12 Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?
13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem AEgypti ut educerent filios Israel de terra AEgypti.
14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi:
15 hae cognationes Ruben. Filii Simeon: Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hae progenies Simeon.
16 Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.
17 Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas.
18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitae Caath, centum triginta tres.
19 Filii Merari: Moholi et Musi: hae cognationes Levi per familias suas.
20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quae peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitae Amram, centum triginta septem.
21 Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri.
22 Filii quoque Oziel: Misael, et Elisaphan, et Sethri.
23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
24 Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph: hae sunt cognationes Coritarum.
25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quae peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
26 Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israel de terra AEgypti per turmas suas.
27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem AEgypti, ut educant filios Israel de AEgypto: iste est Moyses et Aaron,
28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra AEgypti.
29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem AEgypti, omnia quae ego loquor tibi.
30 Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao?