2 Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec quae nostis ignorat?
4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas.
5 Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.
6 Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
8 Loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
9 Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit?
10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis.
11 Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem?
12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.
14 Si destruxerit, nemo est qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram.
16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
17 Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.
18 Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum.
19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:
20 commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
21 Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
24 Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per invium:
25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.