ionbible.com

Iob 42 19


1 Respondens autem Job, dixit:

Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?

En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.

Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea.

At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.

Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.

Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet; vociferabor, et non est qui judicet.

Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit.

Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.

10 Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsae arbori abstulit spem meam.

11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.

12 Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.

13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.

14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.

15 Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.

16 Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum.

17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.

18 Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.

19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.

20 Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.

21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.

22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?

23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro

24 stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?

25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:

26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum:

27 quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est haec spes mea in sinu meo.

28 Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?

29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.