2 Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
3 Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi.
4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
5 quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.
6 Si ascenderit usque ad caelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,
7 quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est?
8 Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna.
9 Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
10 Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, et cum eo in pulvere dormient.
12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.
13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
14 Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
15 Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae.
17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)
18 Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
19 Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non aedificavit eam.
20 Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit.
21 Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
22 Cum satiatus fuerit, arctabitur: aestuabit, et omnis dolor irruet super eum.
23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum.
25 Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles.
26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo.
27 Revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.
28 Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei.
29 Haec est pars hominis impii a Deo, et haereditas verborum ejus a Domino.