2 In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?
3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde:
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit?
5 Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebrae ejus interrogant filios hominum.
6 Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
7 Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus.