ionbible.com

Psalmi 21


1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.

Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.

Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.

Tu autem in sancto habitas, laus Israel.

In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.

Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.

Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.

Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.

Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.

10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae.

11 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu:

12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.

13 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.

14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.

17 Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos;

18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.

21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.

22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.

23 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiae laudabo te.

24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum.

25 Timeat eum omne semen Israel, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.

27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi.

28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium:

29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

31 Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.

32 Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.