ionbible.com

Psalmi 62


1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.

Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!

In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.

Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.

Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.

Adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua.

10 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam: introibunt in inferiora terrae;

11 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.

12 Rex vero laetabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.